QUAESTIO VIII.

Supra omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo, etc. Nonne novem sunt ordines angelorum? Angeli, archangeli, virtutes, potestates, principatus, dominationes, throni, cherubin, seraphin, et non sunt plures iis, qui in praesenti omnes nominantur. Quomodo ergo dicit: Constitutum super omne quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro, quasi aliqui sint in futuro nominandi, qui in praesenti non nominantur. Solutio. Quorumdam angelorum denominationes datae sunt eis secundum officia quae nobis exhibent in praesenti, ut angeli, archangeli, virtutes, potestates, principatus, dominationes; ideo dicuntur nomina in praesenti, quia hoc modo eorum denominatio spectat ad praesens. Unde in futuro evacuabuntur, quando Christus tradet regnum Deo et Patri, quando Deus erit omnia in omnibus. Quorumdam vero angelorum denominationes ad futurum statum spectant, ut throni, cherubin et seraphin; unde nec in futuro evacuabuntur, sed super omnes hos ordines supercoelestium spirituum sublimata est humanitas Salvatoris.