|
Paulus et Timotheus, etc. Hanc epistolam scribit Apostolus
Philippensibus, qui sunt Macedones. Sunt enim Philippi metropolis
civitas in Macedonia, quae est quaedam provincia in Graecia, quam
aedificavit Philippus pater Alexandri, vocans eam nomine suo. Hi autem
accepto verbo praedicationis ab Apostolo firmi in fide fuerunt, nec
pseudo receperunt. Hos ergo munit contra duplex bellum, scilicet
tribulationum et pseudopraedicatorum. Est itaque intentio Apostoli in
hac epistola cohortari Philippenses ad patientiam contra tribulationes,
et ad constantiam contra pseudoapostolos. Modus talis: more solito
salutem praemittit. Deinde gratias agit pro eis, implorans eis majora
bona, ut virtutibus crescentes ad perfectionem perveniant. Deinde ad
patientiam tribulationum monet exemplo suo, et Christi. Postea ut sibi
caveant a versutiis pseudoapostolorum. Tandem admonitionem mortalem
interserit, et prope finem de gratia, quam sibi Romani per Epaphroditum
miserant, se gaudere dicit.
|
|