QUAESTIO IX. |
Propter quod donavit, etc. Nonne prius habuit nomen, quod est super omne nomen? Quomodo ergo dicit, Propter quod donavit? non solum enim secundum quod Deus est, datum est ei hoc nomen ab aeterno secundum naturam, sed etiam secundum quod est homo a sui conceptione datum est illud homini assumpto secundum gratiam. Solutio. Tunc res dicitur fieri, quando innotescit: quod enim prius habuit, tunc primum post resurrectionem hominibus et daemonibus innotuit. |