|
Sed nunquid Augustinus, et Ambrosius, super hoc contraria sentiunt?
Solutio. Alia est donatio gratuita, de qua Augustinus; alia naturalis,
de qua loquitur beatus Ambrosius. Datum est homini, ut sit Deus per
personalem unionem statim in sui conceptione: quando enim Deus factus
est homo per dignationem, et homo factus est Deus per gratiam, non Deus
adoptivus, sed Deus naturalis, Deus aeternus, Deus omnipotens. Deo autem
genito datum est ab aeterno esse Deum per naturam. Itaque nulla est in
intelligentia contrarietas inter doctores veritatis.
|
|