QUAESTIO.

XII. Qui spiritui servimus Deo, etc. (Philip. III.) Quaeritur qua servitute. Nota quod servitus, quae soli Deo debetur, dicitur latria; unde et idololatra, qui Dei culturam exhibet idolis, et abominatio dicitur idololatria, et domus idolium, et sacrificium idolothytum. Sed servitus, qua per charitatem jubemur servire invicem, Graece dulia dicitur: utraque vero servitus sermone Latino nuncupatur.