QUAESTIO XIII.

Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus. Quaeritur unde dicti sint Hebraei. Solutio. Hebraei dicuntur ab Heber, non ab Abraham, ut visum est beato Augustino aliquando, quod postea retractavit: quod inde patet, quia ipse Abraham est Hebraeus in quodam loco dictus: quod non esset, si hoc nomen ab ipso derivatum esset. Item Abraham interpretatur pater multarum gentium; Hebraei, transeuntes. Constat ergo verum esse quod Hebraei non ab Abraham dicti sunt, sed ab Heber: qui solus in divisione linguarum Hebraicam retinuit linguam.