QUAESTIO XIV.

Secundum justitiam, quae in lege est. Quaeritur quomodo dicat se conversatum secundum justitiam, quae in lege est, sine querela, cum alibi dicat se cum aliis in desideriis carnis, dum esset in lege, ambulasse, unde et filium irae se nominat? Solutio. Utrumque verum est, et quod secundum desideria carnis ambulavit, et tamen secundum justitiam, quae in lege erat, quae timore poenae, non amore servire facit; quae manum, non animum comprimit, conversatus sit sine querela: talis erat justitia in lege.