QUAESTIO XV. |
Non habens justitiam meam, etc. Nonne Deus legem dedit, et ei obedire praecepit? quomodo ergo justitiam, quae est ex lege, dicit suam? Solutio hujus quaestionis in superioribus continetur. Dum enim erat in lege quaerens ex operibus legis justificari: in hoc quod credebat propriis viribus posse adimplere ipsam legem, justitiam legis suam faciebat. |