|
Gaudete in Domino semper (Philipp. IV), etc. Dicit expositor quod
gaudium in saeculo, et gaudium in Deo contraria sunt, nec in eodem simul
esse possunt. Sed nonne aliquis est qui divisus est, et partim gaudet in
saeculo, et partim in Domino, sicut partim diligit mundum, et partim
diligit Deum? Solutio. Illo gaudio dicitur quilibet gaudere, quod in
illo cognoscitur praeponderare, et illam partem hominis interioris quam
occupat gaudium mundi, non tenet gaudium quod est in Domino, quia non
possunt esse in eodem circa idem.
|
|