|
Quid enim? dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem
Christus annuntietur. Quaeritur quomodo permittat Apostolus malis
praedicare evangelicam doctrinam cum alibi scriptum sit: Peccatori dixit
Deus: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX)? etc. Item: Non est
speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV). Item: Cujus vita
despicitur, restat ut praedicatio ejus negligatur. Solutio. In hujusmodi
praedicator increpatur propter se, non propter alios. Non enim sibi
prodest, sed aliis quod praedicat: unde laus Dei in ore peccatorum non
est speciosa. Tolerandi ergo sunt mercenarii. Unde Dominus: Super
cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei: quae dicunt facite
(Matth. XXV), etc. Itaque praedicatores, qui pro veritate praedicant,
diligendi sunt; mercenarii, qui ex occasione et temporali commodo
veritatem annuntiant, permittendi sunt; fures et latrones, sive lupi
cavendi, imo fugiendi sunt.
|
|