QUAESTIO XIX. |
Petitiones vestrae innotescant apud Deum, etc. Nonne Deus omnia plene et perfecte novit antequam eveniant? quomodo ergo dicit Apostolus, Ut petitiones innotescant apud Deum? Solutio. Sensus est: Petitiones vestrae adeo sint vehementes et non tepidae, ut dignae sint exaudiri et impleri. Cum enim adimplentur, nobis innotescunt, quod ad Deum perveniunt. |