QUAESTIO XX. |
Dicit expositor quod angeli offerunt orationes nostras Deo: ideo quaeritur qualiter haec oblatio sit intelligenda. Solutio. Salva reverentia secretorum, dicimus quod ab angelis nostras orationes Deo offerri, nihil aliud est quam per eos dignas fieri, ut a Deo exaudiantur. Item angeli medii sunt inter nos et Deum: sicut enim divina secreta nobis annuntiant, sic ea, quae apud nos hic aguntur, Deo nuntiare dicuntur. |