QUAESTIO XXII.

Non quaero datum, sed fructum, etc. Quaeritur quid distet inter datum et fructum. Solutio. Datum vocat id quod datur, ut cibus, nummus, vestis. Fructus vero intentio datoris: quae ideo dicitur fructus, quia secundum eam opus judicatur utile et fructiferum. Vel fructum vocat mercedem ipsam. Unde opus bonum dicitur flos, ex quo fructus aeternae vitae nascitur. Nota quod per corvum, qui pavit Eliam, intelligitur donum, ubi opus bonum fuit sine intentione bona. Per viduam, quae eumdem prophetam pavit, intelligitur fructus; ubi fuit bonum opus cum intentione bona.