QUAESTIO II.

Quid eligam, ignoro, etc. Quaeritur quomodo Apostolus dubitet utrum eligat, an manere in carne, an dissolvi et esse cum Christo (Philipp. I), cum sciat quod quanto pugna fortior, tanto corona major. Nonne sciebat majoris meriti esse pugnare quam quiescere? Solutio. Affectus ad utrumque trahebat: idcirco dicit se ignorare quid eligat. Dubitat ergo Apostolus ex affectu, non ex ignorantia. Sed tunc quaeritur: Quomodo dicat multo melius esse dissolvi et esse cum Christo. Solutio. Melius, hic ponitur pro suavius et securius.