|
Vobis donatum est non solum, ut in eum credatis, sed etiam ut pro ipso
patiamini, etc. Quaeritur an ipsum pati sit bonum, et an sit donum Dei?
quod si est, appetendum est. Solutio. A quo est fides credentium, ab eo
est tolerantia patientium. Poena autem ipsa in se non est bona, nec
propter se appetenda, nec inter dona Dei debet enumerari. Pati tamen pro
Christo bonum est et desiderandum; quia magnum habet meritum. Nec
Apostolus dicit simpliciter: Vobis donatum est pati; sed sic: Vobis
donatum est pro Christo pati.
|
|