|
Qui cum in forma Dei esset (Philipp. II). Quaeritur quid hic notet
forma. Solutio. Forma aliquando ponitur pro repraesentatione, aliquando
pro veritate rei, ut hic: Qui cum in forma Dei esset, id est in veritate
divinae essentiae et in aequalitate substantiae; sicut enim homo
hominem, canis canem gignit , sic Deus Deum genuit per omnia aequalem,
non imparem: unde et Filius dicitur esse hoc, quod Pater est et quoniam
hoc potest secundum personam, et naturam intelligi, Augustinus ostendit
hujus dicti intelligentiam, dicens: Ideo Filius dicitur id quod Pater
est, quia sicut Pater est Deus, sic et Filius, et sicut Pater est
omnipotens, sic et Filius, et sicut Pater est immutabilis, sic et
Filius. Ideo enim unum, et summe unum sunt Pater et Filius, quorum nulla
est diversitas naturae vel voluntatis. Utrumque ergo dicit Scriptura,
quod Filius est aequalis Patri, et quod Pater major est Filio, sed hoc
secundum formam servi, illud autem secundum formam Dei.
|
|