|
Et habitu inventus est ut homo, etc. Quot modis aliquid habetur?
Solutio. Quatuor modis aliquid alicui accedit, ut habeatur, vel sic ut
mutet et non mutetur, ut sapientia; vel sic ut mutet et mutetur, ut
cibus; vel sic ut nec mutet nec mutetur, ut annulus; vel sic ut non
mutet sed mutetur, non a sua natura, sed a quadam priori forma, ut
vestis, quando induitur; non mutat hominem, sed mutatur; non a natura
sua, sed accipit speciem et formam, quam dejecta non habuit, secundum
quam comparationem et similitudinem intelligitur incarnatio: sic enim
forma servi accessit ad formam Dei, ut eam non mutavit vel convertit,
sed ipsa forma servi est mutata, non a natura sua, sed in excellentiorem
et digniorem statum, quam prius fuerat. Hoc ergo totum, quod Augustinus
dicit de habitu, ideo adducit ut ostendat, quod quando Verbum caro
factum est non est mutatum vel conversum in hominem; sicut nec homo
mutatur in vestem, quando ea induitur. Hoc autem, quod quidam addunt de
suo, quod sicut homo quando induitur veste sua, non fit aliquid; sic nec
Deus, quando formam servi accepit, factus est aliquid: hoc, inquam, non
habent ex verbis Augustini, nec alterius sancti, cum sit falsum: si enim
in omnibus volunt tenere similitudinem adductam de veste, oportet eos
concedere, quod sicut homo non fit vestis, quando ea induitur; ita nec
Deus homo, quando forma se servi induit, factus sit. Si enim Christus
non est nisi id quod fuit ab aeterno, nullum esse habuit commune cum
matre: ergo non consubstantialis matri; quia nullum substantiale dicitur
de utroque. Dum enim dicitur: Christus est homo, et Virgo mater Domini
est homo, non idem significatur, hoc nomine, homo, secundum hos novos
haereticos. De his plenius dictum super Epistolam ad Romanos.
|
|