|
Qui humiliavit semetipsum factus obediens, etc. Quaeritur an Christus
aliquid meruit. Solutio. Nobis, non sibi meruit. Nos enim per ejus
meritum facti sumus digni vita aeterna; ipse vero per mortem suam sibi
non acquisivit aliquid, quo prius dignus non erat. Dici tamen potest:
Vere per humilitatem passionis meruit claritatem resurrectionis,
scilicet impassibilitatem et immortalitatem. Non dico quod Christus,
nisi moreretur, immortalis et impassibilis non fieret; sed dico quod
tale meritum tali praemio erat dignum.
|
|