QUAESTIO VII.

Quaeritur quomodo simul in eadem anima potuerit esse summa beatitudo et tristitia: ante enim passionem haec duo fuerunt in Christo. Quod enim ibi fuerit beatitudo secundum mentem ex quo fuit homo, credendum est: alioquin, quomodo esset verus Deus, non video. Item quod ibi fuerit tristitia constat, cum ipse dicat: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI). Solutio. Sicut in Paulo fuit vis inferior et vis superior, sic in Christo fuit vis inferior, animae scilicet motus, vel affectus quidam, qui mortem horrebat: ratio tamen superior in sua beatitudine libera vigebat. Non enim affectus carnis in ipso, sicut in caeteris, rationem impediebat in aliquo, ut minus divinitate contemplaretur.