VII. IN EPISTOLAM AD COLOSSENSES.


PROEMIUM

Paulus apostolus, etc. Hanc epistolam scribit Apostolus ad Colossenses, qui sunt Asiani: quibus non ipse Apostolus praedicavit, sed ejus discipuli, scilicet Archippus et Epaphras. Sed Archippus ministerium in eos acceperat; Epaphras vero ex eis oriundus fuit, et ab Apostolo instructus doctrinam Archippi confirmavit. Postea vero pseudoapostolis supervenientibus, et carnales observantias praedicantibus, in dubium illis venerat quibus esset credendum. Unde Apostolus, cujus auctoritas celebris erat, quasi medius judicat, quae pars potius sit tenenda, scribens eis ab Epheso. Intentio itaque Apostoli est in hac epistola confirmare Colossenses in ea fide et doctrina, quam a discipulis ejus acceperunt, et non in aliquo praeter Christum spem ponendam esse docet. Modus tractandi talis est: more solito salutem praemittit; deinde gratias agit de bonis eorum, fidem et dilectionem eorum commendans. Orat ut perficiantur in Christo, cujus beneficia, et secundum utramque naturam primatum commendat, et post ministerii sui dignitatem commemorat, et monet ne per philosophiam, vel legis caeremonias seducti a Christo recedant. Tandem omnes simul, et separatim, scilicet sexus, et aetates, et conditiones moraliter instituit. In fine monet Archippum sollicitum esse ministerii sui.