|
Plenitudo divinitatis corporaliter. Cum divinitas sit incorporea,
quaeritur quomodo possit habitare corporaliter in Christo. Solutio.
Corporaliter dicit, id est, completive, solide et veraciter, respiciens
ad legales figuras, quae fuerunt umbra futurorum, quarum corpus, id est,
impletio et veritas est Christus. Vel aliter: Corporaliter non
significat naturam rei existentis, sed potius modum existendi. Sicut
enim corpus sic habet esse naturaliter in uno loco, quod simul non
potest esse in alio: sic plenitudo divinitatis habet esse in homine
assumpto: quo modo in nulla alia est creatura. In omni creatura est per
essentiam, in justis per gratiam, in solo Christo secundum personalem
proprietatem. Hoc est ergo Deitatem habitare in Christo corporaliter, id
est personaliter. Sicut corpus est in pluribus locis, simul non
corporaliter sed spiritualiter. Hoc dicens non nego veritatem, et
essentiam corporis Dominici esse simul in pluribus altaribus, sed per
hoc insinuo quod modum illum existendi non habet communem corporibus
aliis, vel ex natura corporis, sed potius communem cum spiritu, non
creato, sed increato. Utrumque mirum, et verum; quod spiritus creatus
alicubi est corporaliter, et corpus Christi sacramentale in pluribus
locis spiritualiter.
|
|