QUAESTIO XI.

Delens chirographum decreti, quod erat contrarium vobis, etc. Quaeritur quid vocet decretum, quid chirographum. Solutio. Decretum nominat vel ipsam legem Moysi, vel Dei praeceptum, quod primo homini dedit in paradiso, dicens: De ligno scientiae boni et mali ne comedas (Gen. II); chirographum utriusque decreti violati memoriam: omnium autem culparum chirographa deleta sunt fuso sanguine sine culpa.