QUAESTIO XII.

Quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi. Quaeritur quomodo distinguatur umbra, corpus, spiritus. Solutio. Aliud est umbra, aliud corpus, aliud spiritus: quae tria aliis nominibus dicuntur figura, res, veritas, ut idem sit umbra et figura; idem corpus et res; idem spiritus et veritas. Legales caeremoniae umbra, et figura futurorum dicebantur. Sacramenta gratiae corpus, sive res illarum umbrarum vel figurarum sunt: spiritus vel veritas dicitur gratia spiritalis scilicet quam conferunt sacramenta Novi Testamenti, et significant: sacramenta vero Veteris Testamenti, tantum gratiam spiritualem significant, et non conferunt: et haec differentia inter haec et illa sacramenta. Item sciendum est quod illa, quae tempore legis fuerunt praecepta, nunc tempore gratiae non sunt praecepta; sed tantum veritatis testimonia, unde tunc peccatum erat non observare etiam unum. Nunc autem non est peccatum ea non custodire; imo qui custodit, offendit.