QUAESTIO XIII.

Mortificate membra vestra (Coloss. III), etc. Quaeritur quid, vel quae vocet membra, quae sunt mortificanda. Nunquid oculus, manus, pes sunt mortificandi? Solutio. Membra hic vocat Apostolus concupiscentiam membrorum, sicut ipse subjungit, et exponit fornicationem, etc.