QUAESTIO XIV.

Avaritiam, quae est idolorum servitus, etc. Nonne aliud est avaritia, aliud idololatria? quomodo ergo avaritiam vocat idolorum servitutem? Solutio. Ideo avaritiam comparat idololatriae, quia non est dispar malitia. Sicut enim idololatra colit truncum, sic avarus nummum. Et sicut idololatra nititur auferre Deo honorem suum, sic avarus res quas Deus communiter pro omnibus creavit, sibi usurpat soli.