QUAESTIO XVI.

Et induite novum hominem. Quaeritur similiter quid hic vocet novum hominem? Nam novus homo quandoque dicitur Christus, a quo est omnis novitas; quandoque novus homo dicitur quilibet in Christo renovatus; quandoque etiam habitus virtutum; quandoque specialiter mens rationis. Sed superius, quod homo interior vocatur, mens, dictum est; hic autem dicitur quod mens interior dicitur novus homo: quod videtur esse contrarium, cum aliud sit novus homo, aliud interior, ut jam ostensum est. Solutio. Dicit expositor quod novum hominem vocat rationalem mentem, nec est contrarium ad id quod superius dictum est, quod mens interior homo dicitur: idem enim propter diversas proprietates diversa sortitur vocabula.