QUAESTIO XVII.

Qui renovatur in agnitionem Dei secundum imaginem ejus, etc. Item quaeritur quomodo mens dicatur renovari secundum imaginem Dei, cum ipsa sit imago Dei, nunquid renovari potest secundum seipsam? Solutio. Eadem est imago quae renovatur, et illa secundum quam renovatur, sicut dicimus aliquem mortuum esse secundum corpus, id est corpore non secundum spiritum. Mens itaque secundum semetipsam, id est in semetipsa renovatur. In Epistola tamen ad Ephesios dicitur, quod ipsa renovatio fit secundum Deum: ideo secundum Deum, ne secundum creaturam esse dicatur. Per talem enim renovationem Deo consimilis et conformis efficitur: ideo secundum ipsam esse dicitur. Nota quod haec imago, quae in cognitione Dei renovatur, aeque in viro et in femina invenitur: quae alia est ab illa, de qua superius dictum est: Vir est imago Dei, et mulier viri.