QUAESTIO I.

Gratias agentes, etc. Dicit expositor quod hic incipit Apostolus ostendere quod lex non prodest, sed nocet. Nonne lex bona, et a Deo data, et non solum non nocuit, sed profuit in statu suo? quomodo ergo verum est quod non prodest, sed nocet? Solutio. Verum est quod lex ante gratiam profuit; sed post gratiam inutilis fuit. Cui solutioni sic objicitur: Nonne lex modo perhibet testimonium veritati, et per illam illuminamur in cognitione Deitatis? ergo etiam nunc tempore gratiae nobis prodest lex. Quomodo ergo verum est: Lex non prodest, sed nocet? Solutio. Lex lecta, et spiritualiter intellecta prodest, et non nocet: secundum vero litteram observata non prodest, sed nocet.