|
Omnia in nomine Domini facite. Per omnia, non intelligit nisi bona, quae
sunt a nobis facienda. Unde quaeritur an omnia facienda praecipiat
propter Deum fieri. Nunquid ex praeceptis constringor dare pallium meum
pauperi, quem indigere video, et sciam hoc Deo placere. Nam si dimitto,
videor contemnere: quod scio illum velle fieri. Solutio. Sic debet
intelligi: Omnia facite in nomine Domini, id est nihil contra Deum
faciatis, et in bonis non gloriam vestram, sed Dei quaeratis. Non tamen
in omnibus quae agimus meremur; quia quaedam sunt indifferentia, ut
sedere, stare, spiritum ducere, manum claudere, oculos aperire, et
hujusmodi. Quaedam vero talia sunt, quae sic habent meritum, si fiant;
et non sint peccatum, si non fiant, ut pallium dare pauperi, et omnia
vendere, et dare pauperibus: quod perfectorum est, qui nudi Christum
sequuntur.
|
|