QUAESTIO III.

Item quaeritur quomodo sine meritis futura haereditas detur sanctis, cum per fidem, et dilectionem, et bona opera eam mereantur. Solutio. Sine meritis praecedentibus fidem intelligendum est, non sine subsequentibus: quae sunt ex gratia, et ideo non excluduntur, cum dicitur quod sola gratia datur futura gloria. De his jam diximus superius.