|
Filii dilectionis suae. Nonne Spiritus sanctus est dilectio, qua Pater
diligit Filium, et Filius Patrem, et Christus est filius dilectionis?
Videtur ergo, quod sit filius Spiritus sancti: quod fides non recipit.
Solutio. Dilectio communiter accipitur pro divina natura, sive
substantia, sive essentia, cum dilectionis filius esse praedicatur. Est
enim Filius naturae, substantiae, et essentiae Patri consubstantialis,
et coessentialis. Quid autem dilectio significet, cum dicitur: Spiritus
sanctus est dilectio, qua Pater diligit Filium, et e diverso alibi
expositum est. De redemptione item, et imagine, et de eo quod Christus
dicitur caput Ecclesiae, jam dictum: nec oportet, ut acta agamus.
|
|