QUAESTIO VI.

Quaeritur autem an Christus secundum humanitatem fuerit caput sanctorum incarnationem praecedentium. Videtur quod sic: sed qui nondum secundum humanitatem erat, quomodo potuit esse caput eorum? Vel si, quomodo potuerunt habere, quod nondum caput erat? Solutio. Christus etiam secundum humanitatom potest dici caput eorum qui fuerunt ab Abel, quia per fidem futuri omnes salvati quotquot salvati sunt. Nota quod Christus ejusdem naturae esse cum Patre praedicatur, ubi filius dilectionis esse ostenditur. Ubi vero imago, non solum ejusdem substantiae identitas, sed etiam personalis proprietas insinuatur. Ubi primogenitus omnis creaturae esse dicitur, ibi Patri coaeternus asseritur. Ubi quod omnia per ipsum condita sunt legitur, omnipotentia ipsius declaratur. Ubi dicitur quod omnia in ipso constant (Coloss. I), immensitas ejus manifestatur, cujus aeternitas in Joanne insinuatur, ubi scriptum est: In principio erat Verbum (Joan. I); et personalis proprietas cum subjungitur: Et Verbum erat apud Deum (ibid.); et substantiae identitas, cum dicitur: Et Deus erat Verbum (Joan. I). Est itaque Filius Patri coaeternus, consubstantialis, coomnipotens; alius in persona, idem cum Patre omnium creaturarum principium.