|
Et ipse, Christus scilicet, est caput Ecclesiae. Dicitur quod Ecclesia
coepit primo ab Abel, qui primus fuit justus, sed nonne Adam fuit
justus? Creditur enim quod post lapsum per poenitentiam, et fidem sit
justificatus: quare ergo non dicitur Ecclesia incoepisse ab Adam?
Solutio. Ab Adam maculam originalis peccati contraxit Ecclesia, ab Abel
nullam, et ideo ab Abel melius incoepisse dicitur quam ab Adam; quia
Scriptura de peccato Adam, et non de justitia facit mentionem, et de
justitia Abel, et non de peccato. Christus ergo semper caput omnium, qui
fuerunt ab initio, sicut eorum, qui secuti sunt eum: per quem solum
accessum habemus ad Patrem.
|
|