|
Videte, ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam
(Coloss. II), etc. Nonne cognitio rerum naturalium, quam tradiderunt
philosophi, utilis fuit ad Dei invisibilia cognoscenda? Per visibiles
enim rerum visibilium formas, quarum doctrina docetur in mathematica,
venitur ad invisibiles rerum visibilium causas, quas docet physica: per
quas venitur ad cognoscendas invisibiles substantias, et invisibilium
substantiarum invisibiles naturas. Quomodo ergo Apostolus talem
cognitionem vocat inanem fallaciam? Solutio. Apostolus non reprehendit
philosophos de hoc, quod naturas rerum inquirebant; sed de hoc, quod
potentiam Dei cum sit infinita, sub causis naturalibus coarctare
conabantur, dicentes Deum nihil facere contra naturam. Unde Deum
creaturam fieri, virginem parere, mortuum revivere, dicebant esse
impossibile. Hunc ergo errorem eorum jure reprehendit Apostolus: non
veram, quam habebant, de naturis cognitionem.
|
|