VIII. IN EPISTOLAM I AD THESSALONICENSES.


PROEMIUM

Paulus et Silvanus, etc. Hanc epistolam scribit Apostolus Thessalonicensibus. Thessalonica metropolis est Macedoniae, quae est provincia Graecorum. Thessalonicenses ergo sunt Macedones, sive Graeci, qui ab Apostolo conversi, et nec per tribulationes, nec per pseudopraedicatores potuerunt moveri a fidei veritate. Hos collaudat Apostolus, quia tantae fidei imbiberant spiritum, ut spe etiam futurorum a civibus suis non credentibus pericula devoto animo pro nomine Christi sustineret. Erant tamen aliqui inter eos otiosi, et curiosi; aliqui etiam minus recte de resurrectione sentientes, et ideo nimis de amicorum morte tenere dolentes. Hos ergo corrigit Apostolus in hac epistola, et monet perfectos non cedere adversis, et pseudoapostolis, et ut alios corrigant. Scripsit autem ab Athenis. Et est intentio Apostoli in hac Epistola pravos et incorrectos corrigere, et bonos ad perseverantiam, aliorumque correctionem cohortari. Modus talis, more suo salutem praemittit: qua praemissa de bonis eorum gratias agit, commemorans non fidem et opera, sed etiam conversionis modum et malorum sustinentiam ut ad perseverandum provocet; de suis quoque laboribus, et Evangelii veritate, et prudenti inter eos conversatione, et quanto affectu desideret eos videre interserit. Deinde pravos, ut a luxuria, et otio, et curiositate contineant, obsecrat, et mortuos resurrecturos confirmat. Circa finem est moralis instructio. Dicit itaque Paulus et Sylvanus, etc. Timotheus, etc. Nota quod mos erat Apostoli eos in salutatione sibi adjungere, qui secum apud illos vel fuerant, vel futuri erant.