QUAESTIO X. |
In voce archangeli, etc. De hac voce quaeritur, an materialis erit. Solutio. Dicunt quidam quod materialis erit ministerio angelorum formata, sicut illa materialis fuit, quae audita est baptizato Domino, quae ideo dicitur Dei; quia efficaciam ei dabit Deus, ut per illam mortui resurgant. Alii dicunt, quod aliquod evidens signum erit. De incerto ambigua solutio. Omnia enim futura in novissimo, nobis incerta. |