QUAESTIO XI. |
Deinde nos, qui vivimus. Quaeritur quomodo dicat Apostolus, quod illi primi resurgent, qui jam dudum mortui fuerunt, et deinde illi, qui tunc vivi inventi fuerint, cum ipse alibi dicat; quod resurrectio erit in ictu oculi et in momento (I Cor. XV); ubi nec prius, nec posterius sit aliquid, sed omnia simul? Solutio. Potest dici, quod ideo simul fieri dicitur mortuorum resurrectio, quia parva mora erit. |