QUAESTIO XII.

Quaeri autem solet utrum illi, quos vivos inveniet Christus, sint morituri, an sine morte ad immortalitatem transituri? Solutio. De hoc nihil certum habemus; videtur tamen quibusdam, quod in ipso raptu moriantur, et reviviscant, cum alibi dicat Apostolus: in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV), et alibi: quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur (ibid.). Nec incredibile hoc videri debet, cum in momento, et in ictu oculi, communis et generalis resurrectio futura esse credatur.