|
Rapiemur obviam Christo in aera. Quaeritur an id de omnibus dicatur?
Solutio. Boni quasi leves Christo occurrent in aera; mali vero quasi
ponderosi non obviam in aera Christo, sed terrae, quam semper amaverunt,
adhaerebunt. Nota quatuor esse genera eorum, qui ad judicium venient;
quidam enim venient, ut judicent tantum, ut valde boni, non ut
judicentur, de quorum salute constat. Alii sunt minus perfecti, de
quorum salute nondum constat; hi venient ad judicium, ut judicentur. Sic
malorum duo sunt genera; alii venient ad judicium, ut judicentur, ut
minus mali de quorum damnatione non constat. Alii vero, non ut
judicentur; quia jam judicati sunt, quia de eorum damnatione jam certum
est. Quare ergo venient? nunquid ut judicent? absit! Quare ergo? ut
audiant cum diabolo. Ite, maledicti in ignem aeternum (Matth. XXV), etc.
De modo judicii jam dictum est in prima epistola ad Corinthios; quomodo
scilicet sancti judicaturi, an sola comparatione, an etiam potestate.
|
|