QUAESTIO XIV.

Dies Domini sicut fur in nocte ita veniet (I Thess. V), etc. Cum nemo sciat, an die, an nocte Dominus venturus sit ad judicium, quaeritur quomodo Apostolus tempus adventus Domini vocet diem. Solutio. Dies in tali loco non ponitur pro illuminatione aeris sicut alibi; sed pro revelatione, id est manifestatione, quia tunc omnia manifestata erunt. Sciet enim unusquisque, quare se, vel alium Dominus salvet vel damnet.