QUAESTIO I. |
Deo vivo et vero, etc. Quaeritur quare dicat, vero. Solutio. Unus est naturaliter Deus; multi participatione: ad quorum differentiam dicitur verus Deus, utpote si ex se non aliunde Deus est. Alii enim non ex eo quod sunt, dii sunt, sed ex eo quod acceperunt. |