|
Pervenit enim ira Dei super illos. (I Thess. II). Quaeritur quomodo
propter peccata sua ira Dei, et poena super eos pervenerit, id est ante
mortem. Nunquid poena aeterna allevatur per poenam temporalem? si enim
non allevatur, videtur Deus immisericors, qui hic punit, et ibi. Item,
si allevatur aeterna per temporalem, videtur quod talis poena non
procedat ex ira Dei, sed ex misericordia; et ideo non ira, sed
misericordia dicenda. Solutio. Magna quidem Dei misericordia est per
poenam temporalem vocare ad poenitentiam; sed ipsi nolentes poenitere,
Dei misericordiam vertunt sibi in iram, et poena inflicta, quae potuit
esse salutis medium, fit illis aeternae poenae initium.
|
|