QUAESTIO VII. |
Quaeritur an orationes, eleemosynae, sacrificia altaris, omnibus prosint, pro quibus fiunt. Solutio. His solum prosunt praedicta post mortem, qui ita vixerunt ante mortem ut digni sint, ut haec utilia sint eis post mortem: his enim, qui sine fide per dilectionem operantem ab hac vita exierunt, non prosunt; quia hic viventes salutis pignore caruerunt, scilicet ad salutem. |