QUAESTIO VIII. |
Cum Christus omnia possit, quaeritur cur fidelibus suis non donaverit statim immortalitatem, ut omnino mortem nunquam experirentur. Solutio. Si hoc fieret, carni quidem daretur quaedam felicitas, sed fidei minueretur fortitudo. Nemo tunc ad Christi gratiam propter futuram vitam festinaret; sed tamen propter mortis molestiam fugiendam, et sic quodammodo delicate crederetur in Christum. Ubi igitur tunc esset gloriosus triumphus martyrum? |