|
Paulus, et Silvanus (II Thess. I), etc. Hanc Epistolam scribit Apostolus
Thessalonicensibus. Orta enim apud eos graviori tribulatione monet eos
ad patientiam, ostendens justum Dei judicium, ut boni gloriam
consequantur, mali poenam. Et quia in prima epistola quaedam dicit de
Adventu Domini et de resurrectione mortuorum, unde putabatur dies Domini
instare; nunc alteram scribit epistolam, in qua significat, licet
obscure (nec enim aperte potest), de abolitione regni Romani, de
Antichristi apparentia, et damnatione, et de quorumdam fratrum
inquietudine. Scribit etiam non instare diem Domini sicut occasione
prioris Epistolae quibusdam videtur. Est itaque intentio Apostoli in hac
epistola, bonos et quietos ad patientiam movere, et inquietos corrigere;
et quae obscure dixerat in priori epistola, hic aliquatenus aperire.
Modus talis, primo salutat, deinde gratias agit de bonis eorum; postea
monet ad patientiam, et ad constantiam; inde asserit, quod adventum
Christi praeveniet Antichristus, et aliqua adventus Antichristi signa
licet obscure denuntiat, agens de abolitione Romani regni et de
interfectione Antichristi. Circa finem vero, ut curiosos atque otiosos
corripiant, obsecrat.
|
|