QUAESTIO IX.

Mysterium jam operatur iniquitatis. Dicit expositor, quod in Nerone et in aliis malis occulte operatur jam diabolus, qui in Antichristo aperte saeviet. Unde quaeritur quomodo occulte operetur in Nerone. Nonne Nero Christum negavit, et aperte eos, qui Christum praedicabant, persecutus est? Solutio. Ideo dicitur in Nerone operari occulte; quia hoc fecit Nero fraudulenta quorumdam suggestione. Vel, quod melius est, ideo dictus est diabolus operari occulte in Nerone, non quia manifesta esset illa persecutio, sed quia illa est umbra, et figura, et imago quaedam illius, quae fiet per Antichristum quae multo gravior erit omnibus, quae praecesserunt. Regnabit enim tribus annis, et dimidio; et sedens in papilione in monte Oliveti interficietur virtute Spiritus sancti per Michaelem, ut ipsum Dominum vel alium angelum, ut dicunt doctores.