QUAESTIO X.

Quem Dominus destruet illustratione adventus sui etc. Nonne Antichristus prius interficietur antequam Dominus veniat ad judicium? Ex libro enim Danielis intelligitur, quod concedentur electis quadraginta duo dies ad poenitentiam post mortem Antichristi. Quanto vero post venturus sit Dominus, penitus nescitur non solum ab hominibus, sed etiam ab angelis. Quomodo ergo dicit apostolus: Illustratione adventus sui (cum ante adventum sit interficiendus) destruet illum Dominus? Solutio. Interficietur quidem, ut creditur, ante adventum Domini Antichristus corporis, et animae solutione; Dominus tamen destruet illum jam resuscitatum cum toto corpore, illustratione adventus sui damnando, et in ignem aeternum mittendo, dicens illi et aliis reprobis: Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV).