|
Secundum operationem Satanae, etc. Dicit expositor, non tamen sine
sensu, ut phrenetici, qui culpam non habent de malis quae agunt. Unde
potest quaeri, si totum faciet Antichristus diabolo instigante et
cooperante, et quodammodo compellente, quare ei imputetur potius quam
phreneticis, vel si phrenetici hoc faciunt diabolo instigante, quare eis
non imputatur. Et quomodo sunt sine culpa de malis quae agunt, potius
quam ille iniquus? Solutio. Phrenetici, qui sunt sine sensu magis
dicendi sunt aliquid pati quam aliquid agere; et mala fiunt potius per
eos quam ab ipsis; quoniam ipsi non sunt auctores, cum voluntatem ad hoc
non applicent. Antichristus vero sic diabolo instigante omnia faciet,
quod voluntatem suam omnem et sensum ad eumdem applicabit; et ideo ei
omnia imputabuntur ad poenam aeternam.
|
|