|
Signis, et prodigiis mendacibus, etc. Quaeritur de signis illis, quae
per diabolum faciet Antichristus, an ideo dicta sint mendacia, quia non
vera ut videntur, sed phantastica erunt; id est quia mortales sensus per
phantasmata decepturus est, vel ideo dicta sunt mendacia, quia Dei
permissione ad mendacium trahent? Solutio. Videtur nobis verisimile
esse, quod omnia signa illa, quae diabolus poterit facere, et
Antichristus faciet vere. Illa vero, quae diabolus non habet in sua
potestate, nec ille iniquus faciet vere, sed per solam magicam artem
deludet oculos mortalium ut videatur facere, quae vere non faciet. Unde
Apostolus dicit: Cujus adventus erit in omni virtute, quantum ad ea,
quae vere faciet, et in omni seductione, quantum ad ea quae non vere
faciet. Omnia tamen valent ad seductionem impiorum. Quae autem sunt
illa, quae diabolus poterit et quae non potestati ejus subjacent, non
est nostrae parvitatis evolvere.
|
|