|
Mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut
judicentur, etc. Quaeritur autem de illis qui signis et prodigiis illius
iniqui permoti credent ipsum esse bonum, et Dei Filium: an habeant
aliquam excusationem? Si enim ei non divinum cultum exhibebunt, cum
conscientia eorum dictet eis, ipsum tanquam Deum adorandum, ad mortem
peccabunt, et ita videntur inexcusabiles esse. Solutio. Apostolus dicit
quia non receperunt claritatem veritatis, ut salvi fierunt, id est
Christum prius manifeste praedicatum, mittet illius Deus operationem
erroris, ut credant mendacio et judicentur: ubi satis docet quod propter
praecedentia peccata non habebunt excusationem, etsi arbitrentur se
obsequium praestare Christo, id est vero Deo, credendo in Antichristum
|
|